Sed tanto magis praedicanda est moderatio tua, quod
|
16.1.1
|
innutritus bellicis laudibus pacem amas, nec quia uel pater
|
|
tibi triumphalis uel adoptionis tuae die dicata Capitolino
|
|
Ioui laurus, idcirco ex occasione omni quaeris triumphos.
|
|
Non times bella nec prouocas. Magnum est, imperator
|
2.1
|
Auguste, magnum est stare in Danubii ripa, si transeas cer-
|
|
tum triumphi, nec decertare cupere cum recusantibus;
|
|
quorum alterum fortitudine, alterum moderatione efficitur.
|
|
Nam ut ipse nolis pugnare moderatio, fortitudo tua prae-
|
3.1
|
stat ut neque hostes tui uelint. Accipiet ergo aliquando
|
|
Capitolium non mimicos currus nec falsae simulacra uictoriae,
|
|
sed imperatorem ueram ac solidam gloriam reportantem,
|
|
pacem tranquillitatem et tam confessa hostium obsequia, ut
|
5
|
uincendus nemo fuerit. Pulchrius hoc omnibus triumphis;
|
4.1
|
neque enim umquam nisi ex contemptu imperii nostri factum
|
|
est ut uinceremus. Quodsi quis barbarus rex eo insolen-
|
5.1
|
tiae furorisque processerit, ut iram tuam indignationemque
|
|
mereatur, ne ille siue interfuso mari seu fluminibus immensis
|
|
seu praecipiti monte defenditur, omnia haec tam prona tam-
|
|
que cedentia uirtutibus tuis sentiet, ut subsedisse montes,
|
5
|
flumina exaruisse, interceptum mare inlatasque sibi non
|
|
classes nostras sed terras ipsas arbitretur.
|
|