Tribunus uero disiunctissimas terras teneris adhuc annis
|
15.1.1
|
uiri firmitate lustrasti, iam tunc praemonente fortuna, ut
|
|
diu penitusque perdisceres, quae mox praecipere deberes.
|
|
Neque enim prospexisse castra breuemque militiam quasi
|
2.1
|
transisse contentus, ita egisti tribunum ut esse dux statim
|
|
posses, nihilque discendum haberes tempore docendi: cogno-
|
3.1
|
uisti per stipendia decem mores gentium regionum situs
|
|
opportunitates locorum, et diuersam aquarum caelique tem-
|
|
periem ut patrios fontes patriumque sidus ferre consuesti.
|
|
Quotiens equos, quotiens emerita arma mutasti! Veniet ergo
|
4.1
|
tempus quo posteri uisere uisendumque tradere minoribus
|
|
suis gestient, quis sudores tuos hauserit campus, quae re-
|
|
fectiones tuas arbores, quae somnum saxa praetexerint, quod
|
|
denique tectum magnus hospes impleueris, ut tunc ipsi tibi
|
5
|
ingentium ducum sacra uestigia isdem in locis monstraban-
|
|
tur. Verum haec olim; in praesentia quidem, quisquis paulo
|
5.1
|
uetustior miles, hic te commilitone censetur. Quotus enim
|
|
quisque, cuius tu non ante commilito quam imperator? Inde
|
|
est, quod prope omnes nomine adpellas, quod singulorum
|
|
fortia facta commemoras, nec habent adnumeranda tibi pro
|
5
|
re publica uulnera, quibus statim laudator et testis contigisti.
|
|