Non incunabula haec tibi, Caesar, et rudimenta, cum puer 14.1.1
admodum Parthica lauro gloriam patris augeres, nomenque
Germanici iam tum mererere, cum ferociam superbiamque
Parthorum ex proximo auditus magno terrore cohiberes,
Rhenumque et Euphraten admirationis tuae societate con- 5
iungeres? cum orbem terrarum non pedibus magis quam
laudibus peragrares, apud eos semper maior et clarior quibus
postea contigisses? Et necdum imperator, necdum dei filius 2.1
eras. Germaniam <Hispaniam>que cum plurimae gentes ac
prope infinita uastitas interiacentis soli, tum Pyrenaeus Alpes
immensique alii montes nisi his comparentur, muniunt diri-
muntque. Per hoc omne spatium cum legiones duceres seu 3.1
potius (tanta uelocitas erat) raperes, non uehiculum umquam,
non equum respexisti. Leuis hic, non subsidium itineris sed
decus [et cum] subsequebatur, ut cuius tibi nullus usus, nisi
cum die statiuorum proximum campum alacritate discursus 5
puluere attolleres. Initium laboris mirer an finem? Multum 4.1
est quod perseuerasti, plus tamen quod non timuisti ne
perseuerare non posses. Nec dubito quin ille qui te inter 5.1
ipsa Germaniae bella ab Hispania usque ut ualidissimum
praesidium exciuerat, iners ipse alienisque uirtutibus tunc
quoque inuidus imperator, cum ope earum indigeret, tantam
admirationem tui non sine quodam timore conceperit, quan- 5
tam ille genitus Ioue post saeuos labores duraque imperia regi
suo indomitus semper indefessusque referebat, cum aliis
super alias expeditionibus itinere illo dignus inuenireris.