Haec tibi apud hostes ueneratio. Quid? apud milites quam 13.1.1
admirationem quemadmodum comparasti! cum tecum in-
ediam tecum sitim ferrent; cum in illa meditatione campestri
militaribus turmis imperatorium puluerem sudoremque mi-
sceres, nihil a ceteris nisi robore ac praestantia <differens> libero 5
Marte nunc cominus tela uibrares, nunc uibrata susciperes,
alacer uirtute militum et laetus, quotiens aut cassidi tuae aut
clipeo grauior ictus incideret (laudabas quippe ferientes, 2.1
hortabarisque ut auderent, et audebant); iam cum spectator
<moderator>que ineuntium certamina uirorum arma com-
poneres, tela temptares, ac si quod durius accipienti uidere-
tur, ipse librares. Quid cum solacium fessis, aegris opem ferres? 3.1
Non tibi moris tua inire tentoria, nisi commilitonum ante
lustrasses, nec requiem corpori nisi post omnes dare. Hac 4.1
mihi admiratione dignus imperator <uix> uideretur, si inter
Fabricios et Scipiones et Camillos talis esset; tunc enim illum
imitationis ardor semperque melior aliquis accenderet. Post- 5.1
quam uero studium armorum a manibus ad oculos, ad uolu-
ptatem a labore translatum est, postquam exercitationibus
nostris non ueteranorum aliquis cui decus muralis aut ciuica,
sed Graeculus magister adsistit, quam magnum est unum ex 5
omnibus patrio more patria uirtute laetari, et sine aemulo
[ac] sine exemplo secum certare, secum contendere ac, sicut
imperet solus, solum ita esse qui debeat imperare!