At nunc rediit omnibus terror, et metus et uotum imperata 12.1.1
faciendi. Vident enim Romanum ducem unum ex illis ueteri-
bus et priscis, quibus imperatorium nomen addebant contecti
caedibus campi et infecta uictoriis maria. Accipimus obsides 2.1
ergo non emimus, nec ingentibus damnis immensisque muneri-
bus paciscimur ut uicerimus. Rogant supplicant, largimur
negamus, utrumque ex imperii maiestate. Agunt gratias
qui impetrauerunt, non audent queri quibus negatum est. 5
An audeant, qui sciant te adsedisse ferocissimis populis, 3.1
eo ipso tempore quod amicissimum illis difficillimum nobis,
cum Danubius ripas gelu iungit, duratusque glacie ingentia
tergo bella transportat, cum ferae gentes non telis magis
quam suo caelo, suo sidere armantur? Sed ubi in proximo tu, 4.1
non secus ac si mutatae temporum uices essent, illi quidem
latibulis suis clausi tenebantur, nostra agmina percursare ripas
et aliena occasione si permitteres uti, ultroque hiemem suam
barbaris inferre gaudebant. 5