Quem tu lacrimis primum, ita ut filium decuit, mox templis 11.1.1
honestasti, non imitatus illos qui hoc idem sed alia mente
fecerunt. Dicauit caelo Tiberius Augustum, sed ut maiestatis
crimen induceret; Claudium Nero, sed ut irrideret; Ve-
spasianum Titus, Domitianus Titum, sed ille ut dei filius, hic 5
ut frater uideretur. Tu sideribus patrem intulisti non ad 2.1
metum ciuium, non in contumeliam numinum, non in hono-
rem tuum, sed quia deum credis. Minus hoc est, cum fit ab 3.1
iis qui et sese deos putant. Sed licet illum aris puluinaribus
flamine colas, non alio magis tamen deum et facis et probas,
quam quod ipse talis es. In principe enim qui electo successore
fato concessit, una itemque certissima diuinitatis fides est 5
bonus successor. Num ergo tibi ex immortalitate patris aliquid 4.1
adrogantiae accessit? Num hos proximos diuinitate parentum
desides ac superbos potius quam illos ueteres et antiquos
aemuleris, qui hoc ipsum imperium * * * quam imperator cuius
pulsi fugatique non aliud maius habebatur indicium, quam 5
si triumpharet. Ergo sustulerant animos et iugum excusserant, 5.1
nec iam nobiscum de sua libertate sed de nostra seruitute
certabant, ac ne indutias quidem nisi aequis condicionibus
inibant legesque ut acciperent dabant.