Augebat auctoritatem iubentis in summum discrimen 10.1.1
auctoritas eius adducta, utque magis parendum imperanti
putares, efficiebatur eo quod ab aliis minus parebatur. Ad hoc 2.1
audiebas senatus populique consensum: non unius Neruae
iudicium illud, illa electio fuit. Nam qui ubique sunt homines,
hoc idem uotis expetebant; ille tantum iure principis occu-
pauit, primusque fecit quod facturi omnes erant. Nec hercule 5
tanto opere cunctis factum placeret, nisi placuisset ante quam
fieret. At quo, di boni, temperamento potestatem tuam fortu- 3.1
namque moderatus es! Imperator tu titulis et imaginibus et
signis, ceterum modestia labore uigilantia dux et legatus et
miles, cum iam tua uexilla tuas aquilas magno gradu anteires,
neque aliud tibi ex illa adoptione quam filii pietatem filii 5
obsequium adsereres, longamque huic nomini aetatem,
longam gloriam precarere. Iam te prouidentia deorum pri- 4.1
mum in locum prouexerat; tu adhuc in secundo resistere
atque etiam senescere optabas: priuatus tibi uidebaris, quam
diu imperator et alius esset. Audita sunt tua uota, sed in
quantum optimo illi et sanctissimo seni utile fuit, quem di 5
ideo caelo uindicauerunt, ne quid post illud diuinum et im-
mortale factum mortale faceret: deberi quippe maximo operi 5.1
hanc uenerationem, ut nouissimum esset, auctoremque eius
statim consecrandum, ut quandoque inter posteros quaerere-
tur, an illud iam deus fecisset. Ita ille nullo magis nomine 6.1
publicus parens, quam quia tuus. Ingens gloria ingensque
fama: cum abunde expertus esset, quam bene umeris tuis
sederet imperium, tibi terras te terris reliquit, eo ipso
carus omnibus ac desiderandus, quod prospexerat ne deside- 5
raretur.