Magnum hoc tuae moderationis indicium, quod non solum
|
9.1.1
|
successor imperii, sed particeps etiam sociusque placuisti.
|
|
Nam successor etiamsi nolis habendus [est]; non est habendus
|
|
socius nisi uelis. Credentne posteri patricio et consulari et
|
2.1
|
triumphali patre genitum, cum fortissimum amplissimum
|
|
amantissimum sui exercitum regeret, imperatorem non ab
|
|
exercitu factum? eidem, cum Germaniae praesideret, Ger-
|
|
manici nomen hinc missum? nihil ipsum ut imperator fieret
|
5
|
agitasse, nihil fecisse nisi quod meruit et paruit? Paruisti
|
3.1
|
enim, Caesar, et ad principatum obsequio peruenisti, nihilque
|
|
magis a te subiecti animo factum est quam quod imperare
|
|
coepisti, iam Caesar iam imperator iam Germanicus absens
|
|
et ignarus, et post tanta nomina, quantum ad te pertinet,
|
5
|
priuatus. Magnum uideretur, si dicerem 'Nescisti te impera-
|
4.1
|
torem futurum': eras imperator et esse te nesciebas. Vt uero
|
|
ad te fortunae tuae nuntius uenit, malebas quidem hoc esse
|
|
quod fueras, sed non erat liberum. An non obsequereris prin-
|
|
cipi ciuis, legatus imperatori, filius patri? Vbi deinde disci-
|
5.1
|
plina, ubi mos a maioribus traditus, quodcumque imperator
|
|
munus iniungeret, aequo animo paratoque subeundi? Quid
|
|
enim, si prouincias ex prouinciis ex bellis bella mandaret?
|
|
<Apparet> eodem illo uti iure, cum ad imperium reuocet, quo
|
5
|
sit usus cum ad exercitum miserit, nihilque interesse ire
|
|
legatum an redire principem iubeat, nisi quod maior sit obse-
|
|
quii gloria in eo, quod quis minus uelit.
|
|