Sedulo ergo uitauit hunc casum, nec modo iudicium
|
8.1.1
|
hominum sed deorum etiam in consilium adsumpsit. Itaque
|
|
non in cubiculo sed in templo, nec ante genialem torum sed
|
|
ante puluinar Iouis optimi maximi adoptio peracta est, qua
|
|
tandem non seruitus nostra sed libertas et salus et securitas
|
5
|
fundabatur. Sibi enim gloriam illam di uindicauerunt:
|
2.1
|
horum opus, horum illud imperium. Nerua tantum minister
|
|
fuit, utque adoptaret, tam paruit quam tu qui adoptabaris.
|
|
Adlata erat ex Pannonia laurea, id agentibus dis ut inuicti
|
|
imperatoris exortum uictoriae insigne decoraret. Hanc im-
|
3.1
|
perator Nerua in gremio Iouis collocarat, cum repente solito
|
|
maior augustiorque aduocata contione hominum deorumque
|
|
te filium sibi, hoc est unicum auxilium fessis rebus adsumpsit.
|
|
Inde quasi depositi imperii qua securitate qua gloria laetus
|
4.1
|
(nam quantulum refert, deponas an partiaris imperium? nisi
|
|
quod difficilius hoc est), non secus ac praesenti tibi innixus,
|
|
tuis umeris se patriamque sustentans tua iuuenta, tuo robore
|
|
inualuit. Statim consedit omnis tumultus. Non adoptionis
|
5.1
|
opus istud sed adoptati fuit; atque adeo temere fecerat Nerua,
|
|
si adoptasset alium. Oblitine sumus ut nuper post adoptionem
|
|
non desierit seditio sed coeperit? Inritamentum istud irarum
|
|
et fax tumultus fuisset, nisi incidisset in te. An dubium est ut
|
6.1
|
dare posset imperium imperator, qui reuerentiam amiserat,
|
|
auctoritate eius effectum cui dabatur? Simul filius simul
|
|
Caesar, mox imperator et consors tribuniciae potestatis, et
|
|
omnia pariter et statim factus es, quae proxime parens uerus
|
5
|
tantum in alterum filium contulit.
|
|