O nouum atque inauditum ad principatum iter! Non te
|
7.1.1
|
propria cupiditas proprius metus, sed aliena utilitas alienus
|
|
timor principem fecit. Videaris licet quod est amplissimum
|
2.1
|
inter homines consecutus, felicius tamen erat illud quod
|
|
reliquisti: sub bono principe priuatus esse desisti. Adsum-
|
3.1
|
ptus es in laborum curarumque consortium, nec te prospera
|
|
et laeta stationis istius, sed aspera et dura ad capessendam
|
|
eam compulerunt: suscepisti imperium, postquam alium
|
|
suscepti paenitebat. Nulla adoptati cum eo qui adoptabat
|
4.1
|
cognatio, nulla necessitudo, nisi quod uterque optimus erat,
|
|
dignusque alter eligi alter eligere. Itaque adoptatus es non
|
|
ut prius alius atque alius in gratiam uxoris. Adsciuit enim te
|
|
filium non uitricus sed princeps, eodemque animo diuus
|
5
|
Nerua pater tuus factus est, quo erat omnium. Nec decet
|
5.1
|
aliter filium adsumi, si adsumatur a principe. An senatum
|
|
populumque Romanum, exercitus prouincias socios trans-
|
|
missurus uni successorem e sinu uxoris accipias, summaeque
|
|
potestatis heredem tantum intra domum tuam quaeras? Non
|
5
|
totam per ciuitatem circumferas oculos et hunc tibi proxi-
|
|
mum, hunc coniunctissimum existimes, quem optimum quem
|
|
dis simillimum inueneris? Imperaturus omnibus eligi debet
|
6.1
|
ex omnibus; non enim seruolis tuis dominum, ut possis esse
|
|
contentus quasi necessario herede, sed principem ciuibus
|
|
daturus et imperatorem, superbum istud et regium, nisi
|
|
adoptes eum quem constet imperaturum fuisse, etiamsi non
|
5
|
adoptasses. Fecit hoc Nerua nihil interesse arbitratus, genu-
|
7.1
|
eris an elegeris, si perinde sine iudicio adoptentur liberi ac
|
|
nascuntur; nisi quod tamen aequiore animo ferunt homines,
|
|
quem princeps parum feliciter genuit, quam quem male
|
|
elegit.
|
5
|