Magnum quidem illud saeculo dedecus, magnum rei pu-
|
6.1.1
|
blicae uulnus impressum est: imperator et parens generis
|
|
humani obsessus captus inclusus, ablata mitissimo seni ser-
|
|
uandorum hominum potestas, ereptumque principi illud in
|
|
principatu beatissimum, quod nihil cogitur. Si tamen haec
|
2.1
|
sola erat ratio, quae te publicae salutis gubernaculis admo-
|
|
ueret, prope est ut exclamem tanti fuisse. Corrupta est di-
|
|
sciplina castrorum, ut tu corrector emendatorque contingeres;
|
|
inductum pessimum exemplum, ut optimum opponeretur;
|
5
|
postremo coactus princeps quos nolebat occidere, ut daret
|
|
principem, qui cogi non posset. Olim tu quidem adoptari
|
3.1
|
merebare; sed nescissemus quantum tibi deberet imperium,
|
|
si ante adoptatus esses. Exspectatum est tempus quo liqueret
|
|
non tam accepisse te beneficium quam dedisse. Confugit in
|
|
sinum tuum concussa res publica, ruensque imperium super
|
5
|
imperatorem imperatoris tibi uoce delatum est. Imploratus
|
4.1
|
adoptione et accitus es, ut olim duces magni a peregrinis
|
|
externisque bellis ad opem patriae ferendam reuocari sole-
|
|
bant. Ita filius ac parens uno eodemque momento rem
|
|
maximam inuicem praestitistis: ille tibi imperium dedit, tu
|
5
|
illi reddidisti. Solus ergo ad hoc aeui pro munere tanto paria
|
5.1
|
accipiendo fecisti, immo ultra dantem obligasti; communi-
|
|
cato enim imperio sollicitior tu, ille securior factus est.
|
|