Talem esse oportuit quem non bella ciuilia, nec armis 5.1.1
oppressa res publica, sed pax et adoptio et tandem exorata
terris numina dedissent. An fas erat nihil differre inter impera- 2.1
torem quem homines et quem di fecissent? quorum quidem
in te, Caesar Auguste, iudicium et fauor tunc statim, cum ad
exercitum proficiscereris, et quidem inusitato <omine> enotuit.
Nam ceteros principes aut largus cruor hostiarum aut sinister 3.1
uolatus auium consulentibus nuntiauit; tibi ascendenti de
more Capitolium quamquam non id agentium ciuium clamor
ut iam principi occurrit, siquidem omnis turba quae limen 4.1
insederat, ad ingressum tuum foribus reclusis, illa quidem, ut
tunc arbitrabatur, deum, ceterum, ut docuit euentus, te
consalutauit imperatorem. Nec aliter a cunctis omen acce-
ptum est. Nam ipse intellegere nolebas; recusabas enim im- 5.1
perare, recusabas, quod erat bene imperaturi. Igitur cogendus 6.1
fuisti. Cogi porro non poteras nisi periculo patriae et nuta-
tione rei publicae; obstinatum enim tibi non suscipere im-
perium, nisi seruandum fuisset. Quare ego illum ipsum 7.1
furorem motumque castrensem reor exstitisse, quia magna
ui magnoque terrore modestia tua uincenda erat; ac sicut 8.1
maris caelique temperiem turbines tempestatesque commen-
dant, ita ad augendam pacis tuae gratiam illum tumultum
praecessisse crediderim. Habet has uices condicio mortalium, 9.1
ut aduersa ex secundis, ex aduersis secunda nascantur. Occul-
tat utrorumque semina deus, et plerumque bonorum malo-
rumque causae sub diuersa specie latent.