Sed parendum est senatus consulto quod ex utilitate pu- 4.1.1
blica placuit, ut consulis uoce sub titulo gratiarum agendarum
boni principes quae facerent recognoscerent, mali quae facere
deberent. Id nunc eo magis sollemne ac necessarium est, quod 2.1
parens noster priuatas gratiarum actiones cohibet et com-
primit, intercessurus etiam publicis, si permitteret sibi uetare
quod senatus iuberet. Vtrumque, Caesar Auguste, moderate, 3.1
et quod alibi tibi gratias agi non sinis, et quod hic sinis. Non
enim a te ipso tibi honor iste, sed [ab] agentibus habetur:
cedis adfectibus nostris, nec nobis munera tua praedicare sed
audire tibi necesse est. 5
  Saepe ego mecum, patres conscripti, tacitus agitaui, qualem
quantumque esse oporteret, cuius dicione nutuque maria 4.1
terrae, pax bella regerentur; cum interea fingenti formantique
mihi principem, quem aequata dis immortalibus potestas
deceret, numquam uoto saltem concipere succurrit similem
huic quem uidemus. Enituit aliquis in bello, sed obsoleuit in 5.1
pace; alium toga sed non et arma honestarunt; reuerentiam
ille terrore, alius amorem humilitate captauit; ille quaesitam
domi gloriam in publico, hic in publico partam domi per-
didit; postremo adhuc nemo exstitit, cuius uirtutes nullo 5
uitiorum confinio laederentur. At principi nostro quanta con- 6.1
cordia quantusque concentus omnium laudum omnisque
gloriae contigit! Vt nihil seueritati eius hilaritate, nihil graui-
tati simplicitate, nihil maiestati humanitate detrahitur! Iam 7.1
firmitas iam proceritas corporis, iam honor capitis et dignitas
oris, ad hoc aetatis indeflexa maturitas, nec sine quodam
munere deum festinatis senectutis insignibus ad augendam
maiestatem ornata caesaries, nonne longe lateque principem 5
ostentant?