Aliud ex alio mihi occurrit. Quam speciosum est enim quod 18.1.1
disciplinam castrorum lapsam exstinctam refouisti, depulso
prioris saeculi malo inertia et contumacia et dedignatione
parendi! Tutum est reuerentiam, tutum caritatem mereri, 2.1
nec ducum quisquam aut non amari a militibus aut amari
timet; exinde offensae pariter gratiaeque securi, instant operi-
bus, adsunt exercitationibus, arma moenia uiros aptant.
Quippe non is princeps qui sibi imminere sibi intendi putet, 3.1
quod in hostes paretur; quae persuasio fuit illorum qui
hostilia cum facerent timebant. Iidem ergo torpere mili-
taria studia nec animos modo sed corpora ipsa languescere,
gladios etiam incuria hebetari retundique gaudebant. Duces 5
porro nostri non tam regum exterorum quam suorum prin-
cipum insidias, nec tam hostium quam commilitonum manus
ferrumque metuebant.