Est haec natura sideribus, ut parua et exilia ualidiorum
|
19.1.1
|
exortus obscuret: similiter imperatoris aduentu legatorum
|
|
dignitas inumbratur. Tu tamen maior quidem omnibus eras,
|
2.1
|
sed sine ullius deminutione maior: eandem auctoritatem prae-
|
|
sente te quisque quam absente retinebat; quin etiam plerisque
|
|
ex eo reuerentia accesserat, quod tu quoque illos reuere-
|
|
bare. Itaque perinde summis atque infimis carus, sic impera-
|
3.1
|
torem commilitonemque miscueras, ut studium omnium
|
|
laboremque et tamquam exactor intenderes et tamquam
|
|
particeps sociusque releuares. Felices illos, quorum fides et
|
4.1
|
industria non per internuntios et interpretes, sed ab ipso te
|
|
nec auribus tuis sed oculis probabantur! Consecuti sunt ut
|
|
absens quoque de absentibus nemini magis quam tibi crederes.
|
|