Iam te ciuium desideria reuocabant, amoremque castrorum
|
20.1.1
|
superabat caritas patriae. Iter inde placidum ac modestum et
|
|
plane a pace redeuntis. Nec uero ego in laudibus tuis ponam,
|
2.1
|
quod aduentum tuum non pater quisquam, non maritus expa-
|
|
uit: adfectata aliis castitas, tibi ingenita et innata, interque
|
|
ea quae imputare non possis. Nullus in exigendis uehiculis
|
3.1
|
tumultus, nullum circa hospitia fastidium; annona quae
|
|
ceteris; ad hoc comitatus accinctus et parens. Diceres ma-
|
|
gnum aliquem ducem ac te potissimum ad exercitus ire: adeo
|
|
nihil aut certe parum intererat inter imperatorem factum et
|
5
|
futurum. Quam dissimilis nuper alterius principis transitus!
|
4.1
|
si tamen transitus ille, non populatio fuit, cum abactus
|
|
†hospitum exsereret, omniaque dextera laeuaque perusta et
|
|
attrita, ut si uis aliqua uel ipsi illi barbari quos fugiebat inci-
|
|
derent. Persuadendum prouinciis erat illud iter Domitiani
|
5
|
fuisse, non principis. Itaque non tam pro tua gloria quam pro
|
5.1
|
utilitate communi edicto subiecisti, quid in utrumque ue-
|
|
strum esset impensum. Adsuescat imperator cum imperio
|
|
calculum ponere; sic exeat sic redeat tamquam rationem
|
|
redditurus; edicat quid absumpserit. Ita fiet ut non absumat
|
6.1
|
quod pudeat edicere. Praeterea futuri principes, uelint nolint,
|
|
sciant: 'Tanti < * * * , tanti> tuum constat', propositisque duo-
|
|
bus exemplis meminerint perinde coniecturam de moribus
|
|
suis homines esse facturos, prout hoc uel illud elegerint.
|
5
|