Nonne his tot tantisque meritis nouos aliquos honores, 21.1.1
nouos titulos merebare? At tu etiam patris patriae recusabas.
Quam longa nobis cum modestia tua pugna, quam tarde
uicimus! Nomen illud, quod alii primo statim principatus 2.1
die ut imperatoris et Caesaris receperunt, tu usque eo distu-
listi, donec tu quoque, beneficiorum tuorum parcissimus
aestimator, iam te mereri fatereris. Itaque soli omnium con- 3.1
tigit tibi, ut pater patriae esses ante quam fieres. Eras enim in
animis in iudiciis nostris, nec publicae pietatis intererat quid
uocarere, nisi quod ingrata sibi uidebatur, si te imperatorem
potius uocaret et Caesarem, cum patrem experiretur. Quod 4.1
quidem nomen qua benignitate qua indulgentia exerces! ut
cum ciuibus tuis quasi cum liberis parens uiuis! ut reuersus
imperator qui priuatus exieras, agnoscis agnosceris! Eosdem
nos eundem te putas, par omnibus et hoc tantum ceteris 5
maior quod melior.