Ac primum qui dies ille, quo exspectatus desideratusque
|
22.1.1
|
urbem tuam ingressus es! Iam hoc ipsum, quod ingressus es,
|
|
quam mirum laetumque! Nam priores inuehi et importari
|
|
solebant, non dico quadriiugo curru et albentibus equis sed
|
|
umeris hominum, quod adrogantius erat. Tu sola corporis
|
2.1
|
proceritate elatior aliis et excelsior, non de patientia nostra
|
|
quendam triumphum, sed de superbia principum egisti.
|
|
Ergo non aetas quemquam non ualetudo, non sexus retarda-
|
|
uit, quominus oculos insolito spectaculo impleret. Te par-
|
3.1
|
uuli noscere, ostentare iuuenes, mirari senes, aegri quoque
|
|
neglecto medentium imperio ad conspectum tui quasi ad
|
|
salutem sanitatemque prorepere. Inde alii se satis uixisse te
|
|
uiso te recepto, alii nunc magis esse uiuendum praedicabant.
|
5
|
Feminas etiam tunc fecunditatis suae maxima uoluptas subiit,
|
|
cum cernerent cui principi ciues, cui imperatori milites
|
|
peperissent. Videres referta tecta ac laborantia, ac ne eum
|
4.1
|
quidem uacantem locum qui non nisi suspensum et instabile
|
|
uestigium caperet, oppletas undique uias angustumque trami-
|
|
tem relictum tibi, alacrem hinc atque inde populum, ubique
|
|
par gaudium paremque clamorem. Tam aequalis ab omnibus
|
5.1
|
ex aduentu tuo laetitia percepta est, quam omnibus uenisti;
|
|
quae tamen ipsa cum ingressu tuo creuit, ac prope in singulos
|
|
gradus aucta est.
|
|