Gratum erat cunctis, quod senatum osculo exciperes, ut
|
23.1.1
|
dimissus osculo fueras; gratum, quod equestris ordinis decora
|
|
honore nominum sine monitore signares; gratum, quod tan-
|
|
tum <non> ultro clientibus salutatis quasdam familiaritatis
|
|
notas adderes; gratius tamen, quod sensim et placide et quan-
|
2.1
|
tum respectantium turba pateretur incederes, quod occur-
|
|
santium populus te quoque, te immo maxime artaret, quod
|
|
primo statim die latus tuum crederes omnibus. Neque enim
|
3.1
|
stipatus satellitum manu sed circumfusus undique nunc
|
|
senatus, nunc equestris ordinis flore, prout alterutrum fre-
|
|
quentiae genus inualuisset, silentes quietosque lictores tuos
|
|
subsequebare; nam milites nihil a plebe habitu tranquillitate
|
5
|
modestia differebant. Vbi uero coepisti Capitolium ascendere,
|
4.1
|
quam laeta omnibus adoptionis tuae recordatio, quam pecu-
|
|
liare gaudium eorum, qui te primi eodem loco salutauerant
|
|
imperatorem! Quin etiam deum ipsum tuum <patrem> prae-
|
|
cipuam uoluptatem operis sui percepisse crediderim. Vt qui-
|
5.1
|
dem isdem uestigiis institisti, quibus parens tuus ingens illud
|
|
deorum prolaturus arcanum, quae circumstantium gaudia,
|
|
quam recens clamor, quam similis illi dies, qui hunc diem
|
|
genuit! Vt plena altaribus angusta uictimis cuncta, ut in
|
5
|
unius salutem collata omnium uota, cum sibi se ac liberis suis
|
|
intellegerent precari, quae pro te precarentur! Inde tu in
|
6.1
|
palatium quidem, sed eo uultu ea moderatione, ut si priuatam
|
|
domum peteres; ceteri ad penates suos quisque, iteraturus
|
|
gaudii fidem ubi nulla necessitas gaudendi est.
|
|