Onerasset alium eius modi introitus; tu cotidie admirabilior
|
24.1.1
|
et melior, talis denique quales alii principes futuros se tan-
|
|
tum pollicentur. Solum ergo te commendat augetque tem-
|
|
poris spatium: iunxisti enim ac miscuisti res diuersissimas,
|
|
securitatem olim imperantis et incipientis pudorem. Non tu
|
2.1
|
ciuium amplexus ad pedes tuos deprimis, nec osculum manu
|
|
reddis; manet imperatori quae prior oris humanitas, dexterae
|
|
uerecundia. Incedebas pedibus, incedis; laetabaris labore,
|
|
laetaris, eademque illa omnia circa te, nihil <in> ipso te fortuna
|
5
|
mutauit. Liberum est ingrediente per publicum principe sub-
|
3.1
|
sistere occurrere, comitari praeterire: ambulas inter nos non
|
|
quasi contingas, et copiam tui non ut imputes facis. Haeret
|
|
lateri tuo quisquis accessit, finemque sermoni suus cuique
|
|
pudor, non tua superbia facit. Regimur quidem a te et subiecti
|
4.1
|
tibi, sed quemadmodum legibus sumus: nam et illae cupidi-
|
|
tates nostras libidinesque moderantur, nobiscum tamen et
|
|
inter nos uersantur. Emines excellis ut Honor, ut Potestas,
|
|
quae super homines quidem, hominum sunt tamen. Ante te
|
5.1
|
principes fastidio nostri et quodam aequalitatis metu usum
|
|
pedum amiserant. Illos ergo umeri ceruicesque seruorum
|
|
super ora nostra, te fama te gloria te ciuium pietas, te libertas
|
|
super ipsos principes uehunt; te ad sidera tollit humus ista
|
5
|
communis et confusa principis uestigia.
|
|