Non uereor, patres conscripti, ne longior uidear, cum sit
|
25.1.1
|
maxime optandum, ut ea pro quibus aguntur principi gratiae
|
|
multa sint; quae quidem reuerentius fuerit integra inlibataque
|
|
cogitationibus uestris reseruari quam carptim breuiterque
|
|
perstringi, quia fere sequitur ut illa quidem de quibus taceas,
|
5
|
tanta quanta sunt esse uideantur—nisi uero leuiter attingi
|
2.1
|
placet locupletatas tribus datumque congiarium populo et
|
|
datum totum, cum donatiui partem milites accepissent. An
|
|
mediocris animi est his potius repraesentare, quibus magis
|
|
negari potest? quamquam in hac quoque diuersitate aequali-
|
5
|
tatis ratio seruata est. Aequati sunt enim populo milites eo
|
|
quod partem sed priores, populus militibus quod posterior
|
|
sed totum statim accepit. Enimuero qua benignitate diuisum
|
3.1
|
est, quantaeque tibi curae fuit ne quis expers liberalitatis
|
|
tuae fieret! Datum est his qui post edictum tuum in locum
|
|
erasorum subditi fuerant, aequatique sunt ceteris illi etiam
|
|
quibus non erat promissum. Negotiis aliquis ualetudine alius,
|
4.1
|
hic mari ille fluminibus distinebatur: exspectatus est, pro-
|
|
uisumque, ne quis aeger ne quis occupatus ne quis denique
|
|
longe fuisset; ueniret quisque cum uellet, ueniret quisque cum
|
|
posset. Magnificum, Caesar, et tuum disiunctissimas terras
|
5.1
|
munificentiae ingenio uelut admouere, immensaque spatia
|
|
liberalitate contrahere, intercedere casibus occursare fortu-
|
|
nae, atque omni ope adniti, ne quis e plebe Romana dante
|
|
congiarium te hominem se magis sentiret fuisse quam ciuem.
|
5
|