Aduentante congiarii die obseruare principis egressum in 26.1.1
publicum, insidere uias examina infantium futurusque popu-
lus solebat. Labor parentibus erat ostentare paruulos imposi-
tosque ceruicibus adulantia uerba blandasque uoces edocere:
reddebant illi quae monebantur, ac plerique inritis precibus 2.1
surdas principis aures adstrepebant, ignarique quid rogassent
quid non impetrassent, donec plane scirent differebantur.
Tu ne rogari quidem sustinuisti et quamquam laetissimum 3.1
oculis tuis esset conspectu Romanae sobolis impleri, omnes
tamen ante quam te uiderent adirentue, recipi incidi iussisti,
ut iam inde ab infantia parentem publicum munere educa-
tionis experirentur, crescerent de tuo qui crescerent tibi, 5
alimentisque tuis ad stipendia tua peruenirent, tantumque
omnes uni tibi quantum parentibus suis quisque deberent.
Recte, Caesar, quod spem Romani nominis sumptibus tuis 4.1
suscipis. Nullum est enim magno principe immortalitatem-
que merituro impendii genus dignius, quam quod erogatur
in posteros. Locupletes ad tollendos liberos ingentia praemia 5.1
et pares poenae cohortantur, pauperibus educandi una ratio
est bonus princeps. Hic fiducia sui procreatos nisi larga manu 6.1
fouet auget amplectitur, occasum imperii occasum rei publi-
cae accelerat, frustraque proceres plebe neglecta ut desectum
corpore caput nutaturumque instabili pondere tuetur. Facile 7.1
est coniectare quod perceperis gaudium, cum te parentum
liberorum, senum infantium clamor exciperet. Haec prima
paruulorum ciuium uox aures tuas imbuit, quibus tu daturus
alimenta hoc maximum praestitisti, ne rogarent. 5