Super omnia est tamen quod talis es, ut sub te liberos 27.1.1
tollere libeat expediat. Nemo iam parens filio nisi fragilitatis
humanae uices horret, nec inter insanabiles morbos principis
ira numeratur. Magnum quidem est educandi incitamentum
tollere liberos in spem alimentorum, in spem congiariorum; 5
maius tamen in spem libertatis, in spem securitatis. Atque 2.1
adeo nihil largiatur princeps dum nihil auferat, non alat dum
non occidat: nec deerunt qui filios concupiscant. Contra lar-
giatur et auferat, alat et occidat: ne ille id iam breui tempore
effecerit, ut omnes non posterorum modo sed sui parentum- 5
que paeniteat. Quocirca nihil magis in tota tua liberalitate 3.1
laudauerim, quam quod congiarium das de tuo, alimenta
de tuo, neque a te liberi ciuium ut ferarum catuli sanguine
et caedibus nutriuntur; quodque gratissimum est accipienti- 4.1
bus, sciunt dari sibi quod nemini sit ereptum, locupletatisque
tam multis pauperiorem esse factum principem tantum.
Quamquam ne hunc quidem: nam cuius est quidquid est
omnium, tantum ipse quantum omnes habet. 5