Alio me uocat numerosa gloria tua. Alio autem? quasi uero
|
28.1.1
|
iam satis ueneratus miratusque sim quod tantam pecuniam
|
|
profudisti, non ut flagitii tibi conscius ab insectatione eius
|
|
auerteres famam, nec ut tristes hominum maestosque ser-
|
|
mones laetiore materia detineres. Nullam congiario culpam,
|
2.1
|
nullam alimentis crudelitatem redemisti, nec tibi bene
|
|
faciendi fuit causa ut quae male feceras impune fecisses. Amor
|
|
impendio isto, non uenia quaesita est, populusque Romanus
|
|
obligatus a tribunali tuo, non exoratus recessit. Obtulisti
|
3.1
|
enim congiarium gaudentibus gaudens securusque securis;
|
|
quodque antea principes ad odium sui leniendum tumentibus
|
|
plebis animis obiectabant, id tu tam innocens populo dedisti,
|
|
quam populus accepit. Paulo minus, patres conscripti, quin-
|
4.1
|
que milia ingenuorum fuerunt, quae liberalitas principis
|
|
nostri conquisiuit inuenit adsciuit. Hi subsidium bellorum
|
5.1
|
ornamentum pacis publicis sumptibus aluntur, patriamque
|
|
non ut patriam tantum, uerum ut altricem amare condiscunt;
|
|
ex his castra ex his tribus replebuntur, ex his quandoque
|
|
nascentur, quibus alimentis opus non sit. Dent tibi, Caesar,
|
6.1
|
aetatem di quam mereris, seruentque animum quem dede-
|
|
runt: et quanto maiorem infantium turbam iterum atque
|
|
iterum iubebis incidi! Augetur enim cotidie et crescit, non
|
7.1
|
quia cariores parentibus liberi, sed quia principi ciues. Dabis
|
|
congiaria si uoles, praestabis alimenta si uoles: illi tamen
|
|
propter te nascuntur.
|
|