Aegyptus alendis augendisque seminibus ita gloriata est, 30.1.1
ut nihil imbribus caeloque deberet, siquidem proprio semper
amne perfusa, nec alio genere aquarum solita pinguescere,
quam quas ipsa deuexerat, tantis segetibus induebatur, ut
cum feracissimis terris quasi numquam cessura certaret. Haec 2.1
inopina siccitate usque iniuriam sterilitatis exaruit, quia piger
Nilus cunctanter alueo sese ac languide extulerat, ingentibus
quidem tunc quoque ille fluminibus, fluminibus tamen con-
ferendus. Hinc pars magna terrarum, mergi repararique 3.1
amne consueta, alto puluere incanduit. Frustra tunc Aegy-
ptus nubila optauit caelumque respexit, cum ipse fecunditatis
parens contractior et exilior isdem ubertatem eius angustiis
quibus abundantiam suam cohibuisset. Neque enim solum 4.1
uagus ille <cum> expandatur amnis intra usurpata semper
collium substiterat atque haeserat, sed supino etiam ac
detinenti solo non placido se mollique lapsu refugum abstu-
lerat necdum satis umentes terras addiderat arentibus. Igitur 5.1
inundatione, id est ubertate, regio fraudata sic opem Caesaris
inuocauit, ut solet amnem suum, nec longius illi aduersorum
fuit spatium quam dum nuntiat: tam uelox, Caesar, potestas
tua est, tamque in omnia pariter intenta bonitas et accincta, 5
ut tristius aliquid saeculo tuo passis ad remedium salutemque
sufficiat ut scias.