Omnibus equidem gentibus fertiles annos gratasque terras 31.1.1
precor; crediderim tamen per hunc Aegypti statum tuas For-
tunam uires experiri, tuamque uigilantiam spectare uoluisse.
Nam cum omnia ubique secunda merearis, nonne manife-
stum est, si quid aduersi cadat, tuis laudibus tuisque uirtuti- 5
bus materiam campumque praesterni, cum secunda felices,
aduersa magnos probent? Percrebuerat antiquitus urbem 2.1
nostram nisi opibus Aegypti ali sustentarique non posse.
Superbiebat uentosa et insolens natio, quod uictorem quidem
populum pasceret tamen quodque in suo flumine in suis
nauibus uel abundantia nostra uel fames esset. Refudimus 3.1
Nilo suas copias: recepit frumenta quae miserat, deportatas-
que messes reuexit. Discat igitur Aegyptus credatque experi-
mento, non alimenta se nobis sed tributa praestare; sciat se
non esse populo Romano necessariam, et tamen seruiat. Post 4.1
haec, si uolet, Nilus amet alueum suum et fluminis modum
seruet: nihil hoc ad urbem ac ne ad Aegyptum quidem, nisi
ut inde nauigia inania et uacua et similia redeuntibus, hinc
plena et onusta et qualia solent uenire mittantur, conuerso- 5
que munere maris hinc potius uenti ferentes et breuis cursus
optentur. Mirum, Caesar, uideretur, si desidem Aegyptum 5.1
cessantemque Nilum non sensisset urbis annona; quae tuis
opibus, tua cura usque illuc redundauit, ut simul probaretur
et nos Aegypto posse et nobis Aegyptum carere non posse.
Actum erat de fecundissima gente, si libera fuisset; pudebat 6.1
sterilitatis insolitae nec minus erubescebat fame quam tor-
quebatur, cum pariter a te necessitatibus eius pudorique
subuentum est. Stupebant agricolae plena horrea quae non
ipsi refersissent, quibus de campis illa subuecta messis, quaue 5
in Aegypti parte alius amnis. Ita beneficio tuo nec maligna
tellus, et obsequens Nilus Aegypto quidem saepe, sed gloriae
nostrae numquam largior fluxit.