Quam nunc iuuat prouincias omnes in fidem nostram
|
32.1.1
|
dicionemque uenisse, postquam contigit princeps, qui ter-
|
|
rarum fecunditatem nunc huc nunc illuc, ut tempus et
|
|
necessitas posceret, transferret referretque, qui diremptam
|
|
mari gentem ut partem aliquam populi plebisque Romanae
|
5
|
aleret ac tueretur! Et caelo quidem numquam benignitas
|
2.1
|
tanta, ut omnes simul terras uberet foueatque: hic omnibus
|
|
pariter si non sterilitatem, at mala sterilitatis exturbat, hic
|
|
si non fecunditatem, at bona fecunditatis importat, hic
|
|
alternis commeatibus Orientem Occidentemque conectit, ut
|
5
|
quae ferunt quaeque expetunt opes gentes, discant inuicem
|
|
capiant, quanto libertati discordi seruientibus sit utilius unum
|
|
esse cui seruiant. Quippe discretis quidem bonis omnium sua
|
3.1
|
cuiusque ad singulos mala, sociatis autem atque permixtis
|
|
singulorum mala ad neminem, ad omnes omnium bona per-
|
|
tinent. Sed siue terris diuinitas quaedam, siue aliquis amni-
|
|
bus genius, et solum illud et flumen ipsum precor, ut hac
|
5
|
principis benignitate contentum molli gremio semina recon-
|
|
dat, multiplicata restituat. Non quidem reposcimus fenus:
|
4.1
|
putet tamen esse soluendum, fallacemque unius anni fidem
|
|
omnibus annis omnibusque postea saeculis tanto magis quia
|
|
non exigimus excuset.
|
|