Satis factum qua ciuium qua sociorum utilitatibus. Visum
|
33.1.1
|
est spectaculum inde non enerue nec fluxum, nec quod
|
|
animos uirorum molliret et frangeret, sed quod ad pulchra
|
|
uulnera contemptumque mortis accenderet, cum in seruo-
|
|
rum etiam noxiorumque corporibus amor laudis et cupido
|
5
|
uictoriae cerneretur. Quam deinde in edendo liberalitatem,
|
2.1
|
quam iustitiam exhibuit omni adfectione aut intactus aut
|
|
maior! Impetratum est quod postulabatur, oblatum quod
|
|
non postulabatur. Institit ultro et ut concupisceremus
|
|
admonuit, ac sic quoque plura inopinata plura subita. Iam
|
3.1
|
quam libera spectantium studia, quam securus fauor! Nemini
|
|
impietas ut solebat obiecta, quod odisset gladiatorem; nemo e
|
|
spectatore spectaculum factus miseras uoluptates unco et igni-
|
|
bus expiauit. Demens ille uerique honoris ignarus, qui crimina
|
4.1
|
maiestatis in harena colligebat, ac se despici et contemni, nisi
|
|
etiam gladiatores eius ueneraremur, sibi male dici in illis, suam
|
|
diuinitatem suum numen uiolari interpretabatur, cumque se
|
|
idem quod deos, idem gladiatores quod se putabat.
|
5
|