Idem tam parcus in aedificando quam diligens in tuendo.
|
51.1.1
|
Itaque non ut ante immanium transuectione saxorum urbis
|
|
tecta quatiuntur; stant securae domus nec iam templa
|
|
nutantia. Satis est tibi nimiumque, cum successeris frugalis-
|
|
simo principi; magnum reicere aliquid et amputare ex his,
|
2.1
|
quae princeps tamquam necessaria reliquit. Praeterea pater
|
|
tuus usibus suis detrahebat quae fortuna imperî dederat, tu
|
|
tuis quae pater. At quam magnificus in publicum es! Hinc
|
3.1
|
porticus inde delubra occulta celeritate properantur, ut non
|
|
consummata sed tantum commutata uideantur. Hinc im-
|
|
mensum latus circi templorum pulchritudinem prouocat,
|
|
digna populo uictore gentium sedes, nec minus ipsa uisenda,
|
5
|
quam quae ex illa spectabuntur, uisenda autem cum cetera
|
4.1
|
specie, tum quod aequatus plebis ac principis locus, siquidem
|
|
per omne spatium una facies, omnia continua et paria, nec
|
|
magis proprius spectanti Caesari suggestus quam propria
|
|
quae spectet. Licebit ergo te ciuibus tuis inuicem contueri;
|
5.1
|
dabitur non cubiculum principis sed ipsum principem cernere
|
|
in publico, in populo sedentem, populo cui locorum quinque
|
|
milia adiecisti. Auxeras enim numerum eius congiarii facili-
|
|
tate maioremque in posterum suscipi liberalitatis tuae fide
|
5
|
iusseras.
|
|