Sed cum rebus tuis ut participes perfruamur, quae habe- 50.1.1
mus ipsi, quam propria quam nostra sunt! Non enim extur-
batis prioribus dominis omne stagnum, omnem lacum,
omnem etiam saltum immensa possessione circumuenis, nec
unius oculis flumina montes maria deseruiunt. Est quod 2.1
Caesar non suum uideat, tandemque imperium principis
quam patrimonium maius est. Multa enim ex patrimonio
refert in imperium, quae priores principes occupabant, non
ut ipsi fruerentur, sed ne quis alius. Ergo in uestigia sedesque 3.1
nobilium immigrant pares domini, nec iam clarissimorum
uirorum receptacula habitatore seruo teruntur, aut foeda
uastitate procumbunt. Datur intueri pulcherrimas aedes 4.1
deterso situ auctas ac uigentes. Magnum hoc tuum non erga
homines modo sed erga tecta ipsa meritum, sistere ruinas
solitudinem pellere, ingentia opera eodem quo exstructa sunt
animo ab interitu uindicare. Muta quidem illa et anima 5
carentia sentire tamen et laetari uidentur, quod niteant quod
frequententur, quod aliquando coeperint esse domini scientis.
Circumfertur sub nomine Caesaris tabula ingens rerum 5.1
uenalium, quo fit detestanda auaritia illius, qui tam multa
concupiscebat, cum haberet superuacua tam multa. Tum
exitialis erat apud principem huic laxior domus, illi amoenior
uilla: nunc princeps in haec eadem dominos quaerit, ipse 6.1
inducit; ipsos illos magni aliquando imperatoris hortos,
illud numquam nisi Caesaris suburbanum licemur emimus
implemus. Tanta benignitas principis, tanta securitas 7.1
temporum est, ut ille nos principalibus rebus existimet
dignos, nos non timeamus quod esse digni uidemur. Nec
uero emendi tantum ciuibus tuis copiam praebes, sed
amoenissima quaeque largiris et donas; ista inquam donas 5
in quae electus, in quae adoptatus es; transfers quod
iudicio accepisti, ac nihil magis tuum credis, quam quod
per amicos habes.