Omnia, patres conscripti, quae de aliis principibus a me
|
53.1.1
|
aut dicuntur aut dicta sunt, eo pertinent ut ostendam, quam
|
|
longa consuetudine corruptos deprauatosque mores princi-
|
|
patus parens noster reformet et corrigat. Alioqui nihil non
|
|
parum grate sine comparatione laudatur. Praeterea hoc
|
2.1
|
primum erga optimum imperatorem piorum ciuium officium
|
|
est, insequi dissimiles; neque enim satis amarit bonos prin-
|
|
cipes, qui malos satis non oderit. Adice quod imperatoris
|
3.1
|
nostri non aliud amplius ac diffusius meritum est, quam quod
|
|
insectari malos principes tutum est. An excidit dolori nostro
|
4.1
|
modo uindicatus Nero? Permitteret, credo, famam uitamque
|
|
eius carpi qui mortem ulciscebatur, nec ut in se dicta inter-
|
|
pretaretur, quae de simillimo dicerentur. Quare erga te,
|
5.1
|
Caesar, muneribus [omnibus] tuis omnibus comparo, multis
|
|
antepono, quod licet nobis et in praeteritum de malis im-
|
|
peratoribus cotidie uindicari et futuros sub exemplo prae-
|
|
monere, nullum locum nullum esse tempus, quo funestorum
|
5
|
principum manes a posterorum exsecrationibus conquiescant.
|
|
Quo constantius, patres conscripti, et dolores nostros et
|
6.1
|
gaudia proferamus; laetemur his quibus fruimur, ingemi-
|
|
scamus illis quae patiebamur; simul utrumque faciendum est
|
|
sub bono principe. Hoc secreta nostra hoc sermones hoc ipsae
|
|
gratiarum actiones agant, meminerintque sic maxime laudari
|
5
|
incolumem imperatorem, si priores secus meriti reprehendan-
|
|
tur. Nam cum <de> malo principe posteri tacent, manifestum
|
|
est eadem facere praesentem.
|
|