Et quis iam locus miserae adulationis manebat ignarus, cum 54.1.1
laudes imperatorum ludis etiam et commissionibus cele-
brarentur, saltarentur atque in omne ludibrium effeminatis
uocibus modis gestibus frangerentur? Sed illud indignum,
quod eodem tempore in senatu et in scaena, ab histrione et 5
a consule laudabantur. Tu procul a tui cultu ludicras artes 2.1
remouisti. Seria ergo te carmina honorque aeternus annalium,
non haec breuis et pudenda praedicatio colit; quin etiam
tanto maiore consensu in uenerationem tui theatra ipsa con-
surgent, quanto magis de te scaenae silebunt. Sed quid ego 3.1
istud admiror, cum eos quoque honores qui tibi a nobis
offeruntur aut delibare parcissime aut omnino soleas recusare?
Nihil ante tam uulgare tam paruum in senatu agebatur, ut
non laudibus principum immorarentur, quibuscumque cen- 5
sendi necessitas accidisset. De ampliando numero gladia- 4.1
torum aut de instituendo collegio fabrorum consulebamur, et
quasi prolatis imperî finibus nunc ingentes arcus excessuros-
que templorum fastigium titulos, nunc menses etiam nec hos
singulos nomini Caesarum dicabamus. Patiebantur illi, et 5
quasi meruissent laetabantur. At nunc quis nostrum tam- 5.1
quam oblitus eius de quo refertur censendi officium prin-
cipis honore consumit? Tuae moderationis haec laus, <non>
constantiae nostrae, et tibi obsequimur quod in curiam non
ad certamen adulationum sed ad usum munusque iustitiae 5
conuenimus, hanc simplicitati tuae ueritatique gratiam rela-
turi, ut te quae uis uelle, quae non uis nolle credamus. In- 6.1
cipimus inde desinimus ibi, a quo incipi in quo desini sub alio
principe non posset. Nam plerosque ex decretis honoribus et
alii non receperunt, nemo ante tantus fuit ut crederetur
noluisse decerni; quod ego titulis omnibus speciosius reor, 7.1
quando non trabibus aut saxis nomen tuum sed monimentis
aeternae laudis inciditur.