Ibit in saecula fuisse principem cui florenti et incolumi
|
55.1.1
|
numquam nisi modici honores, saepius nulli decernerentur.
|
|
Et sane si uelimus cum priorum temporum necessitate certare,
|
2.1
|
uincemur; ingeniosior est enim ad excogitandum simulatio
|
|
ueritate, seruitus libertate, metus amore. Simul cum iam
|
3.1
|
pridem nouitas omnis adulatione consumpta sit, non alius
|
|
erga te nouus honor superest, quam si aliquando de te tacere
|
|
audeamus. Age, si quando pietas nostra silentium rupit et
|
4.1
|
uerecundiam tuam uicit, quae qualiaque aut decernimus nos,
|
|
aut tu non recusas!—ut adpareat non superbia et fastidio te
|
|
amplissimos honores repudiare, qui minores non dedigneris.
|
|
Pulchrius hoc, Caesar, quam si recusares omnes; nam recusare
|
5.1
|
omnes ambitionis, moderatio est eligere parcissimos. Quo
|
|
temperamento et nobis et aerario < * * * aerario> autem, quod
|
|
sumptibus eius adhibes modum, ut qui exhaustum non sis
|
|
innocentium bonis repleturus. Stant igitur effigies tuae,
|
6.1
|
quales olim ob egregia in rem publicam merita priuatis dica-
|
|
bantur; uisuntur eadem e materia Caesaris statuae qua
|
|
Brutorum qua Camillorum. Nec discrepat causa: illi enim
|
7.1
|
reges hostemque uictorem moenibus depulerunt, hic regnum
|
|
ipsum quaeque alia captiuitas gignit, arcet ac summouet,
|
|
sedemque obtinet principis ne sit domino locus. Ac mihi
|
8.1
|
intuenti sapientiam tuam minus mirum uidetur, quod mor-
|
|
tales istos caducosque titulos aut depreceris aut temperes;
|
|
scis enim ubi uera principis, ubi sempiterna sit gloria. Hi sunt
|
|
honores in quos nihil flammis, nihil senectuti, nihil succes-
|
5
|
soribus liceat. Arcus enim et statuas, aras etiam templaque
|
9.1
|
demolitur et obscurat obliuio, neglegit carpitque posteritas:
|
|
contra contemptor ambitionis et infinitae potestatis domitor
|
|
ac frenator animus ipsa uetustate florescit, nec ab ullis magis
|
|
laudatur quam quibus minime necesse est. Praeterea ut
|
5
|
quisque factus est princeps, extemplo fama eius, incertum
|
|
bona an mala, ceterum aeterna est. Non ergo perpetua prin-
|
10.1
|
cipi fama, quae inuitum manet, sed bona concupiscenda est;
|
|
ea porro non imaginibus et statuis, sed uirtute ac meritis
|
|
prorogatur. Quin etiam leuiora haec, formam principis
|
11.1
|
figuramque, non aurum melius uel argentum quam fauor
|
|
hominum exprimat teneatque. Quod quidem prolixe tibi
|
|
cumulateque contingit, cuius laetissima facies et amabilis
|
|
uultus in omnium ciuium ore oculis animo sedet.
|
5
|