Adnotasse uos credo, patres conscripti, iam dudum me non
|
56.1.1
|
eligere quae referam. Propositum est enim mihi principem
|
|
laudare, non principis facta. Nam laudabilia multa etiam
|
|
mali faciunt, ipse laudari nisi optimus non potest. Quare non
|
|
alia maior, imperator auguste, gloria tua quam quod agenti-
|
5
|
bus tibi gratias nihil uelandum est, nihil omittendum [est].
|
|
Quid est enim in principatu tuo, quod cuiusquam praedicatio
|
2.1
|
uel transilire uel praeteruehi debeat? Quod momentum,
|
|
quod immo temporis punctum, aut beneficio sterile aut ua-
|
|
cuum laude? Non omnia eius modi, ut is optime te laudasse
|
|
uideatur, qui narrauerit fidelissime? Quo fit ut prope in
|
5
|
immensum diffundatur oratio mea, et necdum de biennio
|
|
loquor. Quam multa dixi de moderatione, et quanto plura
|
3.1
|
adhuc restant! ut illud, quod secundum consulatum recepisti,
|
|
quia princeps et pater deferebat; at postquam ad te imperî
|
|
summam, et cum omnium rerum tum etiam tui potestatem,
|
|
di transtulerunt, tertium consulatum recusasti, cum agere
|
5
|
tam bonum consulem posses. Magnum est differre honorem,
|
4.1
|
gloriam maius. Gestum consulatum mirer an non receptum?
|
|
—gestum non in hoc urbis otio et intimo sinu pacis, sed iuxta
|
|
barbaras gentes, ut illi solebant, quibus erat moris paluda-
|
|
mento mutare praetextam ignotasque terras uictoria sequi.
|
5
|
Pulchrum imperio gloriosum tibi, cum te socii atque amici
|
5.1
|
sua in patria, suis in sedibus adierunt. Decora facies multa
|
6.1
|
post saecula consulis tribunal uiridi caespite extructum, nec
|
|
fascium tantum sed pilorum signorumque honore circum-
|
|
datum. Augebant maiestatem praesidentis diuersi postu-
|
|
lantium habitus ac dissonae uoces, raraque sine interprete
|
5
|
oratio. Magnificum est ciuibus iura, quid hostibus reddere!
|
7.1
|
speciosum certam fori pacem, quid immanes campos sella
|
|
curuli uictorisque uestigio premere, imminere minacibus ripis
|
|
tutum quietumque, spernere barbaros fremitus hostilemque
|
|
terrorem non armorum magis quam togarum ostentatione
|
5
|
compescere! Itaque non te apud imagines sed ipsum prae-
|
8.1
|
sentem audientem consalutabant imperatorem, nomenque
|
|
quod alii domitis hostibus, tu contemptis merebare.
|
|