Haec laus acti consulatus, illa dilati, quod adhuc initio
|
57.1.1
|
principatus ut iam exsatiatus honoribus et expletus consu-
|
|
latum recusasti, quem noui imperatores destinatum aliis in se
|
|
transferebant. Fuit etiam qui in principatus sui fine, con-
|
2.1
|
sulatum quem dederat ipse, magna ex parte iam gestum
|
|
extorqueret et raperet. Hoc ergo honore, quem et incipientes
|
|
principes et desinentes adeo concupiscunt ut auferant, tu
|
|
otioso ac uacante priuatis cessisti. Inuidiosusne erat aut tibi
|
3.1
|
tertius consulatus aut principi primus? Nam secundum
|
|
imperator quidem, sub imperatore tamen inisti, nihilque
|
|
imputare in eo uel honori potes uel exemplo nisi obsequium.
|
|
Ita uero, quae ciuitas quinquies atque etiam sexies consules
|
4.1
|
uidit, non illos qui exspirante iam libertate per uim ac
|
|
tumultum creabantur, sed quibus sepositis et absentibus in
|
|
rura sua consulatus ferebantur, in hac ciuitate tertium
|
|
consulatum princeps generis humani ut praegrauem recusasti?
|
5
|
Tantone Papiriis etiam et Quintiis moderatior Augustus et
|
5.1
|
Caesar et pater patriae? At illos res publica ciebat. Quid? te
|
|
non eadem res publica, non senatus, non consulatus ipse, qui
|
|
sibi tuis umeris attolli et augescere uidetur?
|
|