Non te ad exemplar eius uoco, qui continuis consulatibus
|
58.1.1
|
fecerat longum quendam et sine discrimine annum: his te
|
|
confero quos certum est, quotiens consules fuerunt, non sibi
|
|
praestitisse. Erat in senatu ter consul, cum tu tertium
|
|
consulatum recusabas. Onerosum nescio quid uerecundiae
|
2.1
|
tuae consensus noster indixerat, ut princeps totiens consul
|
|
esses quotiens senator tuus: nimia modestia istud etiam
|
|
priuatus recusasses. An consularis uiri triumphalisque filius
|
3.1
|
cum tertio consul creatur ascendit? Non debitum hoc illi, non
|
|
uel sola generis claritate promeritum? Contigit ergo priuatis
|
|
aperire annum fastosque reserare, et hoc quoque redditae
|
|
libertatis indicium fuit quod consul alius quam Caesar esset.
|
5
|
Sic exactis regibus coepit liber annus, sic olim seruitus pulsa
|
|
priuata fastis nomina induxit. Miseros ambitionis, qui ita
|
4.1
|
consules semper, ut semper principes erant! Quamquam non
|
|
ambitio quam liuor et malignitas uideri potest, omnes annos
|
|
possidere, summumque illud purpurae decus non nisi prae-
|
|
cerptum praefloratumque transmittere. Tuam uero magnani-
|
5.1
|
mitatem an modestiam an benignitatem prius mirer?
|
|
Magnanimitatis fuit expetito semper honore abstinere,
|
|
modestiae cedere, benignitatis per alios frui.
|
|