Sed iam tempus est te ipsi consulatui praestare, ut maiorem 59.1.1
eum suscipiendo gerendoque facias. Nam saepius recusare
ambiguam ac potius illam interpretationem habet, tamquam
minorem putes. Tu quidem ut maximum recusasti; sed hoc
persuadere nemini poteris, nisi aliquando et non recusaueris. 5
Cum arcus cum tropaea cum statuas deprecaris, tribuenda 2.1
est uerecundiae tuae uenia; illa enim sane tibi dicantur. Nunc
uero postulamus, ut futuros principes doceas inertiae re-
nuntiare paulisper, delicias differre paulisper, et saltem ad
breuissimum tempus ex illo felicitatis somno uelut excitari; 5
induere praetextam quam cum dare possent occuparint,
ascendere curulem quam detineant, esse denique quod
concupierint, nec ideo tantum uelle consules fieri ut fuerint.
Gessisti alterum consulatum, scio; illum exercitibus, illum 3.1
prouinciis, illum etiam exteris gentibus poteris imputare,
non potes nobis. Audimus quidem te omne munus consulis
obisse, sed audimus; diceris iustissimus humanissimus pati-
entissimus fuisse, sed diceris. Aequum est aliquando nos iu- 5
dicio nostro oculis nostris, non famae semper et rumoribus
credere. Quousque absentes de absente gaudebimus? Liceat 4.1
experiri an aliquid superbiae tibi ille ipse secundus consulatus
attulerit. Multum in commutandis moribus hominum medius
annus ualet, in principum plus. Didicimus quidem, cui uirtus 5.1
aliqua contingat, omnes inesse; cupimus tamen experiri, an
nunc quoque una eademque res sit bonus consul et bonus
princeps. Nam praeter id quod est arduum, duas easque 6.1
summas potestates simul capere, tum inest utrique non nulla
diuersitas, cum principem quam simillimum esse priuato,
consulem quam dissimillimum deceat.