Atque ego uideo proximo anno consulatus recusandi hanc 60.1.1
praecipuam fuisse rationem, quod eum absens gerere non
poteras. Sed iam urbi uotisque publicis redditus, quid est in
quo magis sis adprobaturus, quae quantaque fuerint quae
desiderabamus? Parum est ut in curiam uenias, nisi et con- 5
uocas; ut intersis senatui, nisi et praesides; ut censentes
audias, nisi et perrogas. Vis illud augustissimum consulum 2.1
aliquando tribunal maiestati suae reddere? ascende. Vis
constare reuerentiam magistratibus, legibus auctoritatem,
modestiam postulantibus? adire. Quod enim interesset rei 3.1
publicae, si priuatus esses, consulem te haberet tantum an et
senatorem, hoc nunc scito interesse, principem te habeat
tantum an et consulem. His tot tantisque rationibus quam- 4.1
quam multum reluctata, uerecundia principis nostri tandem
tamen cessit. At quemadmodum cessit? Non se ut priuatis,
sed ut priuatos sibi pares faceret. Recepit enim tertium
consulatum, ut daret. Nouerat pudorem nouerat modera- 5.1
tionem hominum, qui non sustinerent tertio consules esse
nisi cum ter consule. Bellorum istud sociis olim, periculorum
consortibus, parce tamen tribuebatur, quod tu singularibus
uiris ac de te quidem bene ac fortiter sed in toga meritis 5
praestitisti. Vtriusque cura utriusque uigilantia obstrictus es, 6.1
Caesar. Sed in principe rarum ac prope insolitum est, ut se
putet obligatum, aut si putet amet. Debes ergo, Caesar, et
soluis, et cum ter consules facis non tibi magnus princeps sed
non ingratus amicus uideris; quin etiam perquam modica 5
quaedam ciuium merita fortunae tuae uiribus in maius ex-
tollis. Efficis enim ut tantum tibi quisque praestitisse uidea- 7.1
tur, quantum a te recepit. Quid isti benignitati precer, nisi
ut semper obliges obligeris, incertumque facias, utrum magis
expediat ciuibus tuis debere tibi an praestitisse?