Equidem illum antiquum senatum contueri uidebar, cum
|
61.1.1
|
ter consule adsidente tertio consulem designatum rogari
|
|
sententiam cernerem. Quanti tunc illi quantusque tu!
|
|
Accidit quidem ut corpora quamlibet ardua et excelsa pro-
|
2.1
|
cerioribus admota decrescant, item ut altissimae ciuium
|
|
dignitates collatione fastigii tui quasi deprimantur, quanto-
|
|
que propius ad magnitudinem tuam ascenderint, tantum
|
|
etiam a sua descendisse uideantur. Illos tamen tu, quamquam
|
3.1
|
non potuisti tibi aequare cum uelles, adeo in edito collocasti,
|
|
ut tantum super ceteros quantum infra te cernerentur. Si
|
4.1
|
unius tertium consulatum eundem in annum in quem tuum
|
|
contulisses, ingentis animi specimen haberetur. Vt enim fe-
|
|
licitatis est quantum uelis posse, sic magnitudinis uelle
|
|
quantum possis. Laudandus quidem et ille qui consulatum
|
5.1
|
tertium meruit, sed magis sub quo meruit: magnus memo-
|
|
randusque qui tantum praemium cepit, sed maior qui capienti
|
|
dedit. Quid quod duos pariter tertio consulatu, duos collegii
|
6.1
|
tui sanctitate decorasti? ut sit nemini dubium hanc tibi
|
|
praecipuam causam fuisse extendendi consulatus tui, ut
|
|
duorum consulatus amplecteretur collegamque te non uni
|
|
daret. Vterque nuper consulatum alterum gesserat a patre
|
7.1
|
tuo (id est quanto minus quam a te!) datum; utriusque adhuc
|
|
oculis paulo ante dimissi fasces oberrabant, utriusque solle-
|
|
mnis ille lictorum et praenuntius clamor auribus insederat,
|
|
cum rursus curulis rursusque purpura; ut olim cum hostis
|
5
|
in proximo, et in summum discrimen adducta res publica,
|
|
expertum honoribus uirum posceret, non consulatus homini-
|
|
bus isdem sed idem homines consulatibus reddebantur. Tanta
|
8.1
|
tibi bene faciendi uis, ut indulgentia tua necessitates aemule-
|
|
tur. Modo praetextas exuerant: resumant; modo lictores
|
|
abire iusserant: reuocent; modo gratulantes amici recesserant:
|
|
reuertantur. Hominisne istud ingenium est, hominis potestas,
|
9.1
|
renouare gaudia redintegrare laetitiam, nullamque requiem
|
|
gratulationibus dare neque alia repetendis consulatibus
|
|
interualla permittere, nisi dum finiuntur? Facias ista semper,
|
10.1
|
nec umquam in hoc opere aut animus tuus aut fortuna las-
|
|
setur; des quam plurimis tertios consulatus, et cum plurimis
|
|
tertios consulatus dederis, semper tamen plures quibus debeas
|
|
dare supersint.
|
5
|