Omnium quidem beneficiorum quae merentibus tri-
|
62.1.1
|
buuntur non ad ipsos gaudium maius quam ad similes
|
|
redundat; praecipue tamen ex horum consulatu non ad
|
|
partem aliquam senatus sed ad totum senatum tanta laetitia
|
|
peruenit, ut eundem honorem omnes sibi et dedisse et ac-
|
5
|
cepisse uideantur. Nempe enim hi sunt quos senatus, cum
|
2.1
|
publicis sumptibus minuendis optimum quemque praeficeret,
|
|
elegit, et quidem primos. Hoc est igitur hoc est, quod penitus
|
|
illos animo Caesaris insinuauit. An parum saepe experti
|
3.1
|
sumus hanc esse rerum condicionem, ut senatus fauor apud
|
|
principem aut prosit aut noceat? Nonne paulo ante nihil
|
|
magis exitiale erat quam illa principis cogitatio: 'hunc
|
|
senatus probat, hic senatui carus est'? Oderat quos nos
|
5
|
amaremus, sed et nos quos ille. Nunc inter principem
|
4.1
|
senatumque dignissimi cuiusque caritate certatur. Demon-
|
|
stramus inuicem, credimus inuicem, quodque maximum
|
|
amoris mutui signum est, eosdem amamus. Proinde, patres
|
5.1
|
conscripti, fauete aperte, diligite constanter. Non iam dis-
|
|
simulandus est amor ne noceat, non premendum odium ne
|
|
prosit: eadem Caesar quae senatus probat improbatque. Vos
|
|
ille praesentes, uos etiam absentes in consilio habet. Tertio
|
5
|
consules fecit quos uos elegeratis, et fecit hoc ordine quo electi
|
|
a uobis erant. Magnus uterque honor uester, siue eosdem
|
6.1
|
maxime diligit quos scit uobis esse carissimos, siue illis
|
|
neminem praefert, quamuis aliquem magis amet. Proposita
|
7.1
|
sunt senioribus praemia, iuuenibus exempla. Adeant fre-
|
|
quentent securas tandem ac patentes domos. Quisquis
|
|
probatos senatui uiros suspicit, hic maxime principem pro-
|
|
meretur. Sibi enim adcrescere putat quod cuique adstruatur,
|
8.1
|
nullamque in eo gloriam ponit, quod sit omnibus maior, nisi
|
|
maximi fuerint quibus maior est. Persta, Caesar, in ista
|
9.1
|
ratione propositi, talesque nos crede, qualis fama cuiusque
|
|
est. Huic aures huic oculos intende: ne respexeris clandestinas
|
|
existimationes nullisque magis quam audientibus insidiantes
|
|
susurros. Melius omnibus quam singulis creditur: singuli
|
5
|
enim decipere et decipi possunt, nemo omnes neminem
|
|
omnes fefellerunt.
|
|