Praeuertor iam ad consulatum tuum, etsi sunt quaedam
|
63.1.1
|
ad consulatum quidem pertinentia, ante consulatum tamen:
|
|
in primis quod comitiis tuis interfuisti candidatus, non
|
|
consulatus tantum sed immortalitatis et gloriae, et exempli
|
|
quod sequerentur boni principes, mali mirarentur. Vidit
|
2.1
|
te populus Romanus in illa uetere potestatis suae sede;
|
|
perpessus es longum illud carmen comitiorum nec iam
|
|
inridendam moram consulque sic factus es ut unus ex
|
|
nobis, quos facis consules. Quotus quisque principum
|
3.1
|
antecedentium honorem istum aut consulatui habuit
|
|
aut populo? Non alii marcidi somno, hesternaque cena
|
|
redundantes, comitiorum suorum nuntios opperiebantur;
|
|
alii sane peruigiles et insomnes, sed intra cubilia sua
|
5
|
illis ipsis consulibus a quibus consules renuntiabantur,
|
|
exsilia et caedem machinabantur? O praua et inscia uerae
|
4.1
|
maiestatis ambitio, concupiscere honorem quem dedigneris,
|
|
dedignari quem concupieris, cumque ex proximis hortis
|
|
campum et comitia prospectes, sic ab illis abesse, tamquam
|
|
Danubio Rhenoque dirimare! Auerseris tu honori tuo
|
5.1
|
sperata suffragia, renuntiarique te consulem iussisse contentus,
|
|
liberae ciuitatis ne simulationem quidem serues? abstineas
|
|
denique comitiis abstrusus atque abditus, quasi illic tibi non
|
|
consulatus detur sed abrogetur imperium? Haec persuasio
|
6.1
|
superbissimis dominis erat, ut sibi uiderentur principes esse
|
|
desinere, si quid facerent tamquam senatores. Plerique tamen
|
|
non tam superbia quam metu quodam submouebantur. An
|
7.1
|
stuprorum sibi incestarumque noctium conscii, auspicia
|
|
polluere sacratumque campum nefario auderent contaminare
|
|
uestigio? Non adeo deos hominesque contempserant, ut in
|
8.1
|
illa spatiosissima sede hominum deorumque coniectos in se
|
|
oculos ferre ac perpeti possent. Tibi contra et moderatio tua
|
|
suasit et sanctitas, ut te et religioni deorum et iudiciis
|
|
hominum exhiberes.
|
5
|