Alii consulatum ante quam acciperent, tu et dum accipis 64.1.1
meruisti. Peracta erant sollemnia comitiorum, si principem
cogitares, iamque se omnis turba commouerat, cum tu
mirantibus cunctis accedis ad consulis sellam, adigendum te
praebes in uerba principibus ignota, nisi cum iurare cogerent 5
alios. Vides quam necessarium fuerit consulatum non recu-
sare. Non putassemus istud te facturum fuisse, si recusasses.
Stupeo, patres conscripti, necdumque satis aut oculis meis 2.1
aut auribus credo, atque identidem me an audierim, an
uiderim interrogo. Imperator ergo et Caesar et Augustus
<et> pontifex maximus stetit ante gremium consulis, seditque
consul principe ante se stante, et sedit inturbatus interritus, et 5
tamquam ita fieri soleret. Quin etiam sedens stanti praeiit ius 3.1
iurandum, et ille iurauit, expressit explanauitque uerba qui-
bus caput suum domum suam, si scienter fefellisset, deorum
irae consecraret. Ingens, Caesar, et par gloria tua, siue
fecerint istud postea principes, siue non fecerint. Vllane satis 4.1
digna praedicatio est idem tertio consulem fecisse quod
primo, idem principem quod priuatum, idem imperatorem
quod sub imperatore? Nescio iam, nescio, pulchriusne sit
illud quod praeeunte nullo, an hoc quod alio praeeunte 5
iurasti.