In rostris quoque simili religione ipse te legibus subiecisti, 65.1.1
legibus, Caesar, quas nemo principi scripsit. Sed tu nihil
amplius uis tibi licere quam nobis: sic fit, ut nos tibi plus
uelimus. Quod ego nunc primum audio, nunc primum disco;
non est princeps super leges sed leges super principem, 5
idemque Caesari consuli quod ceteris non licet. Iurat in 2.1
leges attendentibus dis (nam cui magis quam Caesari at-
tendant?), iurat obseruantibus his quibus idem iurandum
est, non ignarus alioqui nemini religiosius quod iurauerit
custodiendum, quam cuius maxime interest non peierari. Ita- 5
que et abiturus consulatu iurasti te nihil contra leges fecisse.
Magnum hoc erat cum promitteres, maius postquam praesti-
tisti. Iam totiens procedere in rostra, inascensumque illum 3.1
superbiae principum locum terere, hic suscipere hic ponere
magistratus, quam dignum te quamque diuersum consuetu-
dini illorum, qui pauculis diebus gestum consulatum, immo
non gestum abiciebant per edictum! Hoc pro contione pro 5
rostris, pro iure iurando, scilicet ut primis extrema congrue-
rent, utque hoc solo intellegerentur ipsi consules fuisse,
quod alii non fuissent.