Cepisti tamen et adfectus nostri et iudicii experimentum, 69.1.1
quantum maximum praesens capere potuisti, illo die quo
sollicitudini pudorique candidatorum ita consuluisti, ne
ullius gaudium alterius tristitia turbaret. Alii cum laetitia,
alii cum spe recesserunt; multis gratulandum, nemo conso- 5
landus fuit. Nec ideo segnius iuuenes nostros exhortatus es, 2.1
senatum circumirent, senatui supplicarent, atque ita a prin-
cipe sperarent honores, si a senatu petissent. Quo quidem in 3.1
loco, si quibus opus exemplo, adiecisti ut te imitarentur. Ar-
duum, Caesar, exemplum, et quod imitari non magis quis-
quam candidatorum quam principum possit. Quis enim uel
uno die reuerentior senatus candidatus, quam tu cum omni 5
uita tum illo ipso tempore quo iudicas de candidatis? An 4.1
aliud a te quam senatus reuerentia obtinuit, ut iuuenibus
clarissimae gentis debitum generi honorem, sed ante quam
deberetur offerres? Tandem ergo nobilitas non obscuratur 5.1
sed inlustratur a principe, tandem illos ingentium uirorum
nepotes, illos posteros libertatis nec terret Caesar nec pauet;
quin immo festinatis honoribus amplificat atque auget, et
maioribus suis reddit. Si quid usquam stirpis antiquae, si quid 5
residuae claritatis, hoc amplexatur ac refouet, et in usum rei
publicae promit. Sunt in honore hominum et in ore famae 6.1
magna nomina <excitata> ex tenebris obliuionis indulgentia
Caesaris, cuius haec intentio est ut nobiles et conseruet et faciat.