Capis ergo, Caesar, salutis tuae gloriosissimum fructum ex 68.1.1
consensu deorum. Nam cum excipias ut ita demum te dei
seruent, si bene rem publicam et ex utilitate omnium rexeris,
certus es bene te rem publicam et ex utilitate omnium
regere cum seruent. Itaque securus tibi et laetus dies exit, 2.1
qui principes alios cura et metu distinebat, cum suspensi et
attoniti, parumque confisi patientia nostra, hinc atque inde
publicae seruitutis nuntios exspectarent. Ac si forte aliquos 3.1
flumina niues uenti praepedissent, statim hoc illud esse
credebant quod merebantur; nec erat discrimen ullum
pauoris, propterea quod cum a malo principe tamquam
successor timeatur quisquis est dignior, cum sit nemo non di- 5
gnior, omnes timentur. Tuam securitatem non mora nuntio- 4.1
rum, non litterarum tarditas differt. Scis tibi ubique iurari,
cum ipse iuraueris omnibus. Nemo hoc non sibi praestat.
Amamus quidem te in quantum mereris; istud tamen non 5.1
tui facimus amore sed nostri, nec umquam inlucescat dies
quo pro te nuncupet uota non utilitas nostra sed fides,
Caesar. Turpis tutela principis, cui potest imputari. Queri 6.1
libet quod in secreta nostra non inquirant principes nisi
quos odimus. Nam si eadem cura bonis ac malis esset, quam 7.1
ubique admirationem tui, quod gaudium exsultationemque
deprenderes, quos omnium cum coniugibus ac liberis, quos
etiam cum domesticis aris focisque sermones! Scires mollis-
simis istis auribus parci. Et alioqui, cum sint odium amorque 5
contraria, hoc perquam simile habent, quod ibi intempe-
rantius amamus bonos principes, ubi liberius malos odimus.