Equidem hunc parentis publici sensum cum ex oratione
|
67.1.1
|
eius tum pronuntiatione ipsa perspexisse uideor. Quae enim
|
|
illa grauitas sententiarum, quam inadfectata ueritas uer-
|
|
borum, quae adseueratio in uoce, quae adfirmatio in uultu,
|
|
quanta in oculis habitu gestu, toto denique corpore fides!
|
5
|
Tenebit ergo semper quid suaserit, scietque nos, quotiens
|
2.1
|
libertatem quam dedit experiemur, sibi parere. Nec ueren-
|
3.1
|
dum est ne incautos putet si fidelitate temporum constanter
|
|
utamur, quos meminit sub malo principe aliter uixisse.
|
|
Nuncupare uota et pro aeternitate imperii et pro salute
|
|
principum, immo pro salute principum ac propter illos pro
|
5
|
aeternitate imperii solebamus. Haec pro imperatore nostro
|
4.1
|
in quae sint uerba suscepta, operae pretium est adnotare.
|
|
'Si bene rem publicam et ex utilitate omnium <rexerit>.'
|
|
Digna uota quae semper suscipiantur semperque soluantur.
|
|
Egit cum dis ipso te auctore, Caesar, res publica, ut te sospi-
|
5.1
|
tem incolumemque praestarent, si tu ceteros praestitisses; si
|
|
contra, illi quoque a custodia tui capitis oculos dimouerent
|
|
teque relinquerent uotis, quae non palam susciperentur. Alii
|
6.1
|
se superstites rei publicae optabant faciebantque; tibi salus
|
|
tua inuisa est, si non sit cum rei publicae salute coniun-
|
|
cta. Nihil pro te pateris optari, nisi expediat optantibus,
|
|
omnibusque annis in consilium de te deos mittis, exigisque ut
|
5
|
sententiam suam mutent, si talis esse desieris qualis electus
|
|
es; sed ingenti conscientia, Caesar, quasi pacisceris cum dis,
|
7.1
|
ut te si mereberis seruent, cum scias an merearis neminem
|
|
magis quam deos scire. Nonne uobis, patres conscripti, haec
|
8.1
|
diebus ac noctibus agitare secum uidetur: 'Ego quidem in
|
|
me, si omnium utilitas ita posceret, etiam praefecti manum
|
|
armaui; sed ne deorum quidem aut iram aut neglegentiam
|
|
deprecor, quaeso immo et obtestor, ne umquam pro me uota
|
5
|
res publica inuita suscipiat, aut si susceperit inuita ne
|
|
debeat'?
|
|