Iam quo adsensu senatus, quo gaudio exceptum est, cum 71.1.1
candidatis ut quemque nominaueras osculo occurreres, de-
uexus quidem in planum et quasi unus ex gratulantibus! Te 2.1
magis mirer, an improbem illos qui effecerunt ut istud ma-
gnum uideretur, cum uelut adfixi curulibus suis manum
tantum et hanc cunctanter et pigre et imputantibus similes
promerent? Contigit ergo oculis nostris antiqua facies, 3.1
princeps aequatus candidatis, et simul stantis intueri parem
accipientibus honorem qui dabat. Quod factum tuum a 4.1
cuncto senatu quam uera acclamatione celebratum est:
'Tanto maior, tanto augustior'! Nam cui nihil ad augendum
fastigium superest, hic uno modo crescere potest, si se ipse
summittat securus magnitudinis suae. Neque enim ab ullo 5.1
periculo fortuna principum longius abest quam humilitatis.
Mihi quidem non tam humanitas tua quam intentio eius
admirabilis uidebatur. Quippe cum orationi oculos uocem 6.1
manum commodares, ut si alii eadem ista mandasses, omnes
comitatis numeros obibas. Atque etiam, cum suffragatorum
nomina honore quo solent exciperentur, tu quoque inter
excipientes eras, et ex ore Caesaris ille senatorius adsensus 5
audiebatur, quodque apud principem perhibere testimonium 7.1
merentibus gaudebamus, perhibebatur a principe. Faciebas
ergo, cum diceres optimos; nec ipsorum modo uita a te sed
iudicium senatus comprobabatur, ornarique se, non illos
magis quos laudabas, laetabatur. 5