Iam quod precatus es <caelites>, ut illa ipsa ordinatio comi-
|
72.1.1
|
tiorum bene ac feliciter eueniret nobis rei publicae tibi, nonne
|
|
tale est ut nos hunc ordinem uotorum conuertere debeamus,
|
|
eosdemque obsecrare ut omnia quae facis quaeque facies
|
|
prospere cedant tibi rei publicae nobis, uel si breuius sit
|
5
|
optandum, ut uni tibi in quo et res publica et nos sumus?
|
|
Fuit tempus, ac nimium diu fuit, quo alia aduersa alia se-
|
2.1
|
cunda principi et nobis: nunc communia tibi nobiscum tam
|
|
laeta quam tristia, nec magis sine te nos esse felices quam tu
|
|
sine nobis potes. An si posses in fine uotorum adiecisses ut ita
|
3.1
|
precibus tuis di adnuerent, si iudicium nostrum mereri
|
|
perseuerasses? Adeo nihil tibi amore ciuium antiquius, ut
|
|
ante a nobis deinde a dis, atque ita ab illis amari uelis, si a
|
|
nobis ameris. Et sane priorum principum exitus docuit, ne
|
4.1
|
a dis quidem amari nisi quos homines ament. Arduum erat
|
|
has precationes tuas laudibus adaequare; adaequauimus
|
|
tamen. Qui amoris ardor, qui stimuli, quae faces illas nobis
|
5.1
|
exclamationes subiecerunt! Non nostri, Caesar, ingenii, sed
|
|
tuae uirtutis tuorumque meritorum uoces fuerunt, quas nulla
|
|
umquam adulatio inuenit, nullus cuiquam terror expressit.
|
|
Quem sic timuimus ut haec fingeremus? quem sic amauimus
|
6.1
|
ut haec fateremur? Nosti necessitatem seruitutis: ecquando
|
|
simile aliquid audisti, ecquando dixisti? Multa quidem
|
7.1
|
excogitat metus, sed quae adpareant quaesita ab inuitis.
|
|
Aliud sollicitudinis aliud securitatis ingenium est; alia
|
|
tristium inuentio, alia gaudentium: neutrum simulationes
|
|
expresserint. Habent sua uerba miseri, sua uerba felices, utque
|
5
|
iam maxime eadem ab utrisque dicantur, aliter dicuntur.
|
|