Testis ipse es quae in omnium ore laetitia. Non amictus 73.1.1
cuiquam non habitus quem modo extulerat. Inde resultantia
uocibus tecta, nihilque tantis clamoribus satis clausum. Quis 2.1
tunc non e uestigio suo exsiluit? quis exsiluisse sensit? Multa
fecimus sponte, plura instinctu quodam et imperio; nam
gaudio quoque cogendi uis inest. Num ergo modum ei tua 3.1
saltem modestia imposuit? Non quanto magis a te reprime-
batur exarsimus? non contumacia, Caesar; sed ut in tua
potestate est an gaudeamus, ita in quantum nec in nostra.
Comprobasti et ipse acclamationum nostrarum fidem 4.1
lacrimarum tuarum ueritate. Vidimus humescentes oculos
tuos demissumque gaudio uultum, tantumque sanguinis in
ore quantum in animo pudoris. Atque hoc magis incensi 5.1
sumus ut precaremur, ne quando tibi non eadem causa
lacrimarum, utque numquam frontem tuam <adduceres>.
Hoc ipsum has nos sedes quasi responsuras interrogemus, 6.1
uiderintne umquam principis lacrimas; at senatus saepe
uiderunt. Onerasti futuros principes, sed et posteros nostros.
Nam et hi a principibus suis exigent, ut eadem audire
mereantur, et illi quod non audiant indignabuntur. 5