Nihil magis possum proprie dicere, quam quod dictum est 74.1.1
a cuncto senatu: 'O te felicem'! Quod cum diceremus, non
opes tuas sed animum mirabamur. Ea enim demum uera
felicitas, felicitate dignum uideri. Sed cum multa illo die 2.1
dicta sunt sapienter et grauiter, tum uel in primis: 'Crede
nobis, crede tibi.' Magna hoc fiducia nostri, maiore tamen tui
diximus. Alius enim fortasse alium, ipsum se nemo deceperit, 3.1
introspiciat modo uitam seque quid mereatur interroget.
Proinde dabat uocibus nostris fidem apud optimum princi-
pem, quod apud malos detrahebat. Quamuis enim faceremus
quae amantes solent, illi tamen non amari se credebant sibi. 5
Super haec precati sumus, ut sic te amarent di quemad- 4.1
modum tu nos. Quis hoc aut de se aut principi diceret
mediocriter amanti? Pro nobis ipsis quidem haec fuit summa
uotorum, ut nos sic amarent di quomodo tu. Estne uerum,
quod inter ista clamauimus: 'O nos felices'? Quid enim 5
felicius nobis, quibus non iam illud optandum est, ut nos
diligat princeps, sed di quemadmodum princeps? Ciuitas 5.1
religionibus dedita, semperque deorum indulgentiam pie
merita, nihil felicitati suae putat adstrui posse, nisi ut di
Caesarem imitentur.